monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 71, 5
Opuscula mea, quae non sui merito, sed bonitate tua desiderare te dicis, ad describendum hominibus tuis dedi, et descripta vidi in chartaceis codicibus: ac frequenter admonui, ut conferrent diligentius, et emendarent. Ego enim tanta volumina prae frequentia commeantium et peregrinorum turbis relegere non potui, et ut ipsi probavere praesentes, longo tentus incommodo, vix diebus Quadragesimae, quibus ipsi proficiscebantur, respirare coepi. Unde si paragrammata repereris, vel minus aliqua descripta sunt, quae sensum legentis impediant, non mihi debes imputare, sed tuis, et imperitiae notariorum librariorumque incuriae, qui scribunt non quod inveniunt, sed quod intelligunt; et dum alienos errores emendare nituntur, ostendunt suos. Porro Iosephi libros, et sanctorum Papiae et Polycarpi volumina, falsus ad te rumor pertulit a me esse translata: quia nec otii mei, nec virium est, tantas res eadem in alteram linguam exprimere venustate. Origenis et Didymi pauca transtulimus, volentes nostris ex parte ostendere, quid Graeca doctrina retineret. Canonem Hebraicae Veritatis, excepto Octateucho, quem nunc in manibus habeo, pueris tuis et notariis dedi describendum. Septuaginta interpretum editionem et te habere non dubito; et ante annos plurimos diligentissime emendatam, studiosis tradidi. Novum Testamentum Graecae reddidi auctoritati. Ut enim veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus examinanda est; ita novorum Graecae sermonis normam desiderat.